• 'Lydia' - Catón

    Valerio Catón es uno de los más importantes representantes de la poesía neotérica. También destacó como gramático, si bien nos interesa aquí su producción poética. En este caso, dejamos el poema en lengua original para no alterar su esencia:

    Invideo vobis, agri formosaque prata,
    hoc formosa magis, mea quod formosa puella
    in vobis tacite nostrum suspirat amorem.
    Vos nunc illa videt, vobis mea Lydia ludit,
    vos nunc alloquitur, vos nunc arridet ocellis
    et mea submissa meditatur carmina voce,
    cantat et interea, mihi quae cantabat in aurem.
    Invideo vobis, agri, discetis amare.
    O fortunati nimium multumque beati,
    in quibus illa pedis nivei vestigia ponet
    aut roseis viridem digitis decerpserit uvam
    (dulci namque tumet nondum vitecula Baccho)
    aut inter varios, Veneris stipendia, flores
    membra reclinarit teneramque illiserit herbam
    et secreta meos furtim narrabit amores:
    gaudebunt silvae, gaudebunt mollia prata
    et gelidi fontes aviumque silentia fient,
    tardabunt rivi labentes (currite lymphae),
    dum mea iucundas exponat cura querellas.
    Invideo vobis, agri mea gaudia habetis
    et vobis nunc est mea quae fuit ante voluptas.
    At mihi tabescunt morientia membra dolore
    et calor infuso decedit frigore mortis,
    quod mea non mecum domina est. Non ulla puella
    doctior in terris fuit aut formosior ac, si
    fabula non vana est, tauro Iove digna vel auro
    (Iuppiter avertas aurem) mea sola puella est.
    Felix taure, pater magni gregis et decus, a te
    vaccula non unquam secreta cubilia captans
    frustra te patitur silvis mugire dolorem.
    Et pater haedorum felix semperque beate,
    sive petis montes praeruptos saxa pererrans
    sive tibi silvis nova pabula fastidire
    sive libet campis: tecum tua laeta capella est.
    Et mas quicumque est, illi sua femina iuncta
    interpellatos numquam ploravit amores.
    Cur non et nobis facilis, natura, fuisti?
    Cur ego crudelem patior tam saepe dolorem?
    Sidera per viridem redeunt cum pallida mundum
    inque vicem Phoebi currens atque aureus orbis,
    Luna, tuus tecum est: cur non est et mea mecum?
    Luna, dolor nosti quid sit: miserere dolentis;
    Phoebe, gerens in te laurus celebrabis amorem.
    Et qua est pompa deum (nisi vilia Fama locuta est,
    omnia vos estis), secum sua gaudia gestat
    aut insparsa videt mundo - quae dicere longum est.
    Aurea quin etiam cum saecula volvebantur
    condicio similisque foret mortalibus illis,
    haec quoque praetereo: (notum Minoidis astrum
    quaeque virum virgo sicut captiva secuta est).
    Laedere, caelicolae, potuit vos nostra quid aetas,
    condicio nobis vitae quo durior esset?
    Ausus egon primus castos violare pudores
    sacratumque meae vittam temptare puellae
    immatura mea cogor nece solvere fata?
    Istius atque utinam facti mea culpa magistra
    prima foret: letum vita mihi dulcius esset.
    Non mea, non ullo moreretur tempore fama,
    dulcia cum Veneris furatus gaudia primum
    dicerer atque ex me dulcis foret orta voluptas.
    Nam mihi non tantum tribuerunt invida fata,
    auctor ut occulti nosti foret error amoris:
    Iuppiter ante, sui semper mendacia factus,
    cum Iunone, prius coniunx quam dictus uterque est,
    gaudia libavit dulcem furatus amorem.
    Et moechum tenera gavisa est laedere in herba
    purpureos flores, quos insuper accumbebat,
    Cypria formoso supponens bracchia collo
    (tum, credo, fuerat Mavors distentus in armis,
    nam certe Volcanus opus faciebat et illi
    tristi turpabat malam fuligine barbam).
    Non Aurora novos etiam ploravit amores
    atque rubens oculos roseo celavit amictu?
    Talia caelicolae. Numquid minus aurea proles?
    Ergo quod deus atque heros, cur non minor aetas?
    Infelix ego, non illo qui tempore natus,
    quo facilis natura fuit. Sors o mea laeva
    nascendi miserumque genus, quo sera libido est.
    Tantam Fata meae carnis fecere rapinam,
    ut maneam, quod vix oculis cognoscere possis.


  • Mi currículum vitae

    Mi currículum vitae está en continuo crecimiento, sobre todo en la parte de formación. Un/a buen/a profesional está en continua formación y aprendizaje.

    Al enviar su mensaje está aceptando el aviso legal y la política de privacidad.

    DIRECCIÓN

    Tenerife, Islas Canarias

    EMAIL

    yapcigomez@yapcigomez.com

    TELÉFONO/WHATSAPP

    SKYPE

    © Copyright 2010 - , Yapci Gómez.

    Más yapcigomez.com: Aula virtual | Biografía | Currículum Vitae extendido | Opiniones / Aviso legal | Política de privacidad

    Safe Creative #1006250201173


    Licencia Creative Commons